- NARCISSUS
- I.NARCISSUSHierosolymorum Episcopus undecimus, A. C. 180. pro Paschatis celebratione, Concilium habuit. De quo hunc in modum Euseb l. 6. c. 7. Histor. Eccles. Accidit aliquando, inquit, in die sollenni vigiliarum Paschae, oleum deesse luminaribus, cumque per ministros innotuisset, maeror plebi maximus fuit. Sed Narcissus fide fidens, ministris imperat aquam haurire, sibique deferri. Cumque detulissent, oravit, et benedixita quam, et infundi luminaribus praecepit: tum repente miro, et saeculis inaudito genere virtutis, natura aquae in olei pinguedinem versa, splendorem luminum etiam reddidit clariorem. Is praeterea cum inter cetera virtutum suarum bona esset valde constantis animi ac iusti, rectique indeclinabiliter tenax, quidam homun culi nequam, et male sibi conscii, metuentes ne criminum suorum, siarguerentur, non possent effugere vindictam, praeveniunt, et factionibus circum venire parant eum, cuius iudicium verebantur. Concinnant igitur adversus eum infame satis ac noxium crimen, conveniunt auditores: et ex semetipsis producunt, qui sub sacramento iuramenti, quae obiciebantur, confirmarent, alius, ne in ignem incideret, vera sedicere testabatur: aliusita, ne regio morbo corrumperetur; tertius ita, ne luminibus orbaretur. Et quamvis ne iuramentis quidem istis, quisquam fidelium, ac Deum timentium crederet, eo quod vita Narcissi, et institutio, ac pudicitia ab omnibus nosceretur, ipse tamen indignitatem istam ac molestiam non ferens, simul et secretam, ac philosophicam vitam semper habere desiderans, subterfugit Ecclesiae multitudinem, et in desertis locis, atque agellis secretioribus delituit annis quamplurimis. At non ille magnus divinae Providentiae oculus quiescit in longum, sed impios ultione per ea, quae sibi in periuriis statuerant, maledicta molitur. Primus namque ille testis parvâ ignis scintillâ, noctis tempore, domo suâ incensâ, cum omni generesuo, totaque familiâ flammis ultricibus conflagravit. Alter repente ab imis pedibus usque ad summum capitis verticem, morbo regio, quo fuerat imprecatus, repletur atque consumitur. Tertius autem priorum exitum videns, et oculum divinum non se latuisse perspiciens, prorumpit in medium, et audientibus cunctis serâ paenitentiâ, universum sceleris concinnati ordinem pandit. Tantis autem lacrimis commissum facinus deflet, usque quo luminibus orbaretur. Hi igitur figmenti sui huiuscemodi poenas dederunt, et Narcissus episcopatur restitutus. Haec Eusebius, vide illum quoque l. 6. Hist. c. 8. et 9. Baron. A. C. 198. 199.II.NARCISSUSflos autum nalis et coronarius, nunc argentô fulget, nunc colore splendescit aureô. In orbem, instar ocelli se diffundit, foliis tamen nonnihil crassioribus, latioribusque. Quina nonnumquam, senaque, conficiunt floris ambitum, mediumque coronant calicem, qui lactea inter folia, aut delicate lactescit, aut splendide pallescit decolor, aut circa summam oram croco illitam lepide rubesci---longe formosissimus --- qui multiplici serie foliorum in cincinnos sese blande modiceque crispantium, albae effigie rosae suaviter efflorescit. Odor ei non ingratus, rectus caulis, nonnihil planus, ac spongiosus, e cuius summo, nunc se flos unicus pandit, nunc florum fasciculus pendet, capitibus deorsum clementer inflexis. Fr. Pomey Description. div. Λείριον quibusdam Graecis, Theophrasto auctore, h. e. lilium, quod ei haud qua quam absimilis est. Cereris et Proserpinae coronamentis olim adhibitus, legitur apud Scholiastem Sophoclis in Oedipo, ubi cum, μεγάλαιν Θεαῖν ἀρχαῖον ςτεφάνωμα, magnarum Dearum priscum eoronamentum, hîc appellat. Et quidem Proserpina, ante raptum, hôc flore apprime delectata est: post eum vero et ea et materillum aversatae sunt quam maxime. Etiam Furiarum, seu Eumenidum, Erinnyumque serta ex narcisso plecti consueverunt: uti docet idem Scholiastes, e quibusdam versibus Euphorionis et Clemens Alexandr. l. 2. c. 8. An, quia ut plurimum circa monumenta nascitur, an quod hae Deae homines terrore afficiunt, aut torpore? A νάρκη certe, quod stuporem designat, nomen ei datum Plinius docet l. 21. c. 19. et Plutarchus Symposiac. 3. Unde Clemens iterum d. l. Νάρκισσος βαρύοδμόν ἐςτιν ἅνθος, ἐλέγχει δὲ αὐτὸ ἡ προσηγορία, ναρκᾷν ἐμποιοῦν τοῖς νεύροις. Narcissus est graveolens flos. Hoc probat appellatio, fluporem iniciens nervis. Coeterum, quod de viola, rosa et lilio legimus, etiam Narcissus, propter pulchritudinem, florere dicitur, ac coeteris exemptus nominatur, Virg. Ecl.8. v. 52.——— —— aurea duraeMala ferant quercus; narcisso floreat alnus.Hinc καλὰ νάρκισσος, Theocrito Eid. 9. pulcher narcissus: Virgilio purpureus, Ecl. 5. v. 38. suave rubens, in Cir. Ovidio croceus, Met. l. 3. Oppiano Cynegetic. l. 2. ἐρατὸς χρόᾳ φαιδρὸς ἰδέςθαι amabilis color, aspectus speciosus etc. Sed et odorem eius commendant Poetae: e quibus Theocritus ἔυπνοον eum vocat, bene ac suaviter spirantem, Eid. 18. et huius frequens imitator Virgilius, illum casiae iungit ion Cir.At nutric patula componens sulpura testâNarcissum casiamque, herbas incendit olentes.Quae cum Clementis loco cit. sic conciliat Paschalius, ut Poetas magis elegantias dicat sectari, coronar. l. 3. c. 9. ubi de hoc flore pluribus agit. Nec omittendum, quod ad Plinii verba, de Narcisso, huius alterum genus flore candido, calice purpureo, observat Salmas. florem proprie Plinio appellari, quae in ambitu sunt, folia candida: calicem vero, purpureum illud vel croceum, quod intus habet, quodque effigie calicis est et velut coronae, quae in orbem currit croceum. Quâ notione, calix non est Graecis κάλυξ, quod inter alia significat florem rosae adhuc conniventem et nondum apertum: Sed κήλυξ, vas nempe, quô bibitur; a cuius similitudine dicti calices in floribus, quos calathos alii dixêre etc. Vide eum ad Solin. p. 102.III.NARCISSUSnomen viri, cuius meminit D. Paulus Rom. c. 16. v. 11. Item Claudii Imperatoris libertus potentissimus ac ditissimus apud principem.IV.NARCISSUSpuer formosissimus, Cephissi amnis, et Liriopes Nymphae fil. quô recens nato, Cephislus Tiresiam vatem de pueri fato consuluit, responsumque accepit, tamdiu victurum, quamdiu a sui conspectu abstineret. Quod responfi genus quamvis primum ridiculum videretur; eventu tamen ipso est approbatum. Nam cum Narcissus iam adultus, a Nymphis quampluribus, et praecipue ab Echo adamaretur, mirâ omnes constantiâ est aspernatus. Verum cum aliquando aestu desatigatus ad limpidissimum fontem bibendi gratiâ se contulisset, imagine suâ in fonte conspectâ, sui amore captus est: cumque nulla potiundi amoris spes esset, nimiô desideriô contabuit, et in florem sui nominis est commutatus. Ovid. Met. l. 3. Fab. 6. Monumentum eius. fuit in ora Boeotiae, per quod transeuntes silebant, unde Taciturnum vocabant. Sapienter ab Ovidio fingitur Nemesis insolentiae, et arrogantiae vindex, repetere poenas a Narcisso se ipsum amante, ut suam ipsius umbram admiraretur. Divinitus enim puniuntur sui amantes hâc dementiâ, ut etiam inscitiam suam esse sapientiam arbitrentur. Mutatus in forem, ostendit quam levis et evanida sit inanis gloria mundi, et sero flaccescens monet, ne nimis mature, et ante tempus sapere incipiamus, neve nos, aut nostra nimis amemus, atque admiremur. Stat. Sylv. 3.Hîc te conspicuum melius Narcisse videres.Nic. Lloydius. Sed cum nihil absurdius fingi possit, quam umbram, omnis coloris expertem, omnisque hilaritatis oculos tangentis, adamari, praecipue in aqua conspectam, merito suspecta Eruditis fabula est. Occurrit commode locus notabilis apud Pausaniam l. 9. qui sic habet: In Thespiensium finibus vicus est, qui Hedonacon perhibetur. Inibi fons Narcissi vocatus, quod in ea aqua se Narcissus contemplatus dicatur, donec suam esse umbram non intelligens, sui ipsius amore imprudens incenderetur, atque indidem ad eum sontem extabesceret. Mihi vero absurdum videtur, eo stoliditatis prolabi quemquam posse, ut suae formae amore capiatur, neque possit prorsus discernere, quid hominem atque umbram intersit. Alium ergo, minus vulgatum, de Narcisso sermonem referam, et ipsum suis nitentem adsertoribus. Sororem aiunt ei geminam fuisse, cum oris specie omni ex parte similem, tum neque vestitu, neque capillitio differentem: Solitos simul venari, eâ occasione puellam a fratre adamari coeptam. Puellâ praemortuâ, fonteni saepe accedere consuevisse puerum, ubi, cum suam umbram conspicaretur, neque tamen suam esse ignoraret, ob similitudinem tamen, quae inter amantes fuerat, velut non propriae, sed absentis sororis imaginem cerneret, frequens inde solatium desiderii captâsse. Narcissum vero florem, longe ante terrâ proditum, verisimile faciunt Pamphili carmina. Namque homo Thespius, multis ante puerum istum annis, Proserpinam Cereris a Dite raptam scripsit, dum ludens flores legeret, deceptam, non tam violarum, quam narcissorum collectione. Haec Pausanias.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.